Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

librorum bonorum iuxta ac malorum aliquis, ut ille 
inquit, inveniatur finis, tamen, cum et antea complures 
_ in hac eivitate libros non omnino maligna, ut opinor, 
[aija] fama emisissem, | non sum veritus et in hoc facto 
5 utinam tam felici quam audaci tam meae existimationis 
quam vulgarium iudiceiorum subire periculum satius 
ducens paucis bonis quam infinitae malorum multitudini 
placuisse, cum hoc nulli fere sit difficile consequi, 
illud quam paucissimis et per summos demum honores 
vix contingat. Quis enim non videat hodie passim 
nullo iudieio, summa impudentia libros edi nec edi 
solum, sed etiam probari et quo quisque fit ineptior, 
eo citius invenire lectorem? Ea est enim imperitae 
multitudinis consuetudo, ut de bonis nıumquam bene, 
5 de malis semper male iudicet, hoc est contemnat 
optima, non probet nisi quae sint pessima, adeo ut 
quae in studiis litterarum vulgo f{avorem. inveniant, 
ea demum vere mala liceat intellegere atque etiam 
quae multitudini placeant, bonis viris non posse non 
esse suspecta. Ita fit, ut hoc tempore: tam modis 
omnibus corrupto tot libri prodeant in lucem, boni 
juxta ac mali. Bonorum quidem et utilium nihil fuit 
unquam nimium, malorum utinam tandem sit aliqua 
satietas! Et fuerat fortassis non omnino inutile mala 
quoque in vulgus seripta spargere, si eorum com- 
paratione bona cognoscerentur et non etiam Ooptimis 
fere neglectis pessima quaeque obvlis manibus eX- 
cipientes toto etiam pectore amplexaremur. Haec eo 
non seribo, quo meis libellis, quorum non paucos et 
30 in hac urbe evulgavi, ipsemet patrocinatus, quod 
turpissimum sit, existimationem parem (quam tamen si 
ipsi sibi non pepercerunt hactenus, quid est quod 
hic anxie laborem, ut nunce tandem astruatur mihi, 
quod tot annorum vigiliis ac sudoribus. comparare non 
35 potui?), sed eo quod indignor indoectissimis etiam 
0
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.