Full text: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

scripta cireumferri, non tamen adeo sum ea indignitate 
commotus, ut ob hoc ipse me ad seribendum con- 
ferrem, qui probe intellegerem tales libros nec si 
'aiija] legantur adferre quicquam gloriae nec si con-|tem- 
5 nantur existimationis aliquid detrahere posse, sed 
magis animatus exemplo honesto doctissimi quondam 
viri atque elegantissimi poetae Chunrati Celtis urbis 
vestrae dignitatem gloriamque versibus inlustrandam 
mihi desumpsi. Quamquam vero Celtis longe fuisset 
aliud a meo propositum sicut item aliud genus scripti, 
tamen cum intellegerem huiluscemodi ingeniorum 
monumenta mille casibus exposita esse et Celtim 
ipsum nec scripsisse omnia et pleraque nondum nata 
seribere non potuisse, existimabam et ego me facturum 
operae pretium, si tam ea quae scripsisset ille quam 
quae non scripsisset, heroico carmine facerem non 
paulo inlustriora. Nam hoc, ut existimo, meo mihi 
iure gloriari licet multum Ilucis huius urbis gloriae 
ex meis versibus accessisse, non quia non aliunde 
quoque vel accesserit jam ante vel accedere cottidie 
possit, sed quia doetissimorum virorum iudielum 
semper fuit nullo alio genere scripti aeque stabilem 
et certam gloriae possessionem ac carmine adquiri, 
vel quod liberior sit in hoc genere stilus et evagetur 
Jatius eaque inlustret et erigat, quae si Ooratione 
prosa attingas, iaceant et quasi sua se obscuritate 
subtrahant ac premant, vel quod aeterniora putantur 
esse, quaecumque bono poemate sunt descripta, Quam- 
quam vero nequaquam gloriari possim bona esse quae 
scribam poemata, polliceri mihi tamen certo videor 
posse non ita statim atque alia pleraque interitura, quae 
ego quidem nescio, an natura ulla bona, cura certe 
multa studioque diligenti in vestram gratiam et 
honorem urbis, cui gratum ostendere me volebam, 
35 elaboravi hoc simul indienum iudicans. cum permultos 
ı{}
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.