Ta
FR
Pr
idiotis idem licere, quod aequum fuerat doctis tantum
permittere. Quo in genere cum odiosum valde sit
uti exemplis, tum quia qui id faciat non possit non
haberi suspectus invidiae, tum quod ea ipsa, quae
[aijp] huius- | cemodi sunt, prorsus indigna censeri debent,
de quibus anxia sit instituenda disputatio, abstinebo
nominibus, quae recensere paene infinitum sit, et ipso
]uasi genere contentus speciem non attingam, praesertim
cum hunc locum copiose doctorum quorundam virorum
stilo exagitatum esse videam nec tamen ullum hactenus
adferri aut excogitari eins morbi remedium. Ego vero
cum in hac ornatissima vestra civitate id quoque, ut
par est, legibus esse cautum videam, ut ne quis Kber
nisi prius ab eo negotio praefectis approbatus in
lucem prodeat, non possum non admirari vestram cum
in administranda re publica prudentiam eximiam tum
singularem. in prohibendis malis et ineptis libris probi-
tatem. Cum enim haec civitas velut exemplar quoddam
ac regula vivendi gubernandique res publicas aliis multis
20 sit proposita, periculum erat, ne si reliquae gentes mala
et inepta scripta hic spargi viderent, existimare possent
hic recta quoque studia contemni, cum contra nusquam
foveantur maiore diligentia; utinamque respondeat et
zuccessus. Quamquam hoc quidem in vestra manu
non erat, qui conlabentibus passim litterarum studiis
instituta hic magnis sumptibus schola publica bene
consultum voluistis. Culpa temporum hactenus fuit
in causa, quominus florerent per Germaniam vel vetera
vel nova gymnasia. Quae tamen culpa vereor ne adeo
in semet ipsam sit recisura, ut certis admodum signis
divinare liceat brevi tempore fore, ut doctorum hominum
penuria civitates ac res publicae omnes vel maxime
periclitentur ac laborent. M211& tavta ubv &crTög
Xog0ov: itaque revertar ad rem. Ego quamvis, ut paulo
ante dieebam. stomachatus eram valde ridieunlosa
25
30
233