Full text: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

41) 
330 
325 
Jd0 
045 
EOBANVS, NORIBERGA. 
Dummodo res constet; nobis nunc xenodocheum 
Adrisit, siquidem versu riderer inepto, 
Si nosocomion dixissem aut nosocomeion, 
Et ferme his desunt Romana vocabula rebus. 
Illa igitur domus in ripa Pegnesidos undae 
Vrbe sita est media, specie pulcherrima, sumptu 
Splendida, structura insignis, quo nomine magnorum 
Arcibus aequiparanda ducum, nam magna vetustae 
Accessit domui pars nuper, ut amplior esset 
Atque capax hominum magis, ut crescentibus annis 
Orescit et urbanae maior fit copia turbae. 
Atque ideo plures etiam, quos tristis egestas 
Opprimit aut morbo populati corporis artus 
Destituunt, nec cura domi potis ulla levare est, 
Quin pereant dulcesque relinquant luminis auras 
Rebus id angustis et dura sorte coacti, 
Ni cito magnifici pietas animosa senatus 
Suseipiat curamque aliis quoque mandet haberi, 
Qui domui praesunt, quorum domus omnibus apta est 
Ista ministerio miseris et egentibus aegris. 
Quorum ingens numerus, quae semper maxima turba 
Sumptibus immensis alitur, sed et arte medendi 
Praeditus ingenti conducitur aere Machaon, 
Qui levet auzxilio, quibus est opus, atque ita servet, 
[fijb} Quos patitur servare datam natura per artem, 
Vsibus iis praesens ut sit medicina, sub ipsis 
955 Aedibus adieetum est non pharmacopolium ulli 
Deterius. totam auae sunt non pauca per urbem. 
Templum xenodocheo iunctum. 
His etiam adiunetum templum vetus aedibus haeret 
Non tam mole sua aut ulla memorabile causa, 
Quam quod reliquias, quas diximus ante, receptas 
960 Continet et Romanorum diademata regum,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.