30
EOBANVS, NORIBERGA.,
Descendisse tibi sit per bis terna necesse
Limina iunetorum graduum. Nec prodiga tantum
Praebet adhaerenti latomorum pocula turbae,
Verum etiam urbanae saepe oblectamina plebi,
315 Matronis, senibus, pueris nuribusque puellis
Exhibet; huc etenim, dum formosissimus annus
Permittit, veniunt et vina liquentia secum,
Vina cibosque ferunt et grati fontis ad undam
Silvestri celebrant convivia laeta sub umbra.
320 Ipse ego (nam memini) lustro jam rite‘ peractc
Ad fontem salientis aquae cum saepe venirem.
Tam sum conveniente loci dulcedine captus
Ilius, ut cuperem tentoria figere et illie
Exigere hoc reliqguum Musis praesentibus aevl.
525 Et locus est Musis certe sic commodus i1psis,
Vt si forte velint nostras habitare per oras,
Non alium legisse locum nec quaerere vellent,
Non alios fontes. Sed enim quia fonte sub isto
Saepe Venus latuit, levis et sua tela Cupido
530 Torsit .ab his latebris per inertia pectora amantum,
Diffugere deae non tam loca pulchra perosae
Quam non esse loco sua commoda, qualia vellent,
Qualia vel deceant Heliconia templa colentes.
[ejal Armamentarium urbis publicum.
Ad lusus natae, non ad dicenda Camenae
Arma mihi, nunc arma mihi memorare necesse est,
Sed tantum memorare nec in fera proelia ducta
Nec bello commissa, sed in fera bella parata,
Qualia nulla prior vidit nec protulit aetas.
Talia in eventum usumque spectantia belli
340 Continet una domus, domus una, sed ampla recessu
Multiplici rerumque capax. Quis talia regum
Arma habuisse aueat? Quamvis nunc omnia multis
635