Volltext: error

EOBANVS, NORIBERGA. 
Et liceat falso portarum nomine turres 
Sicut Maeonidae nobis quoque dicere duplo: 
Vincimus et nullo tegimus mendacia fuco. 
Quid nova nune dicam surgentia moenia, quantae 
Accrescant veteri moles, quae robora muro? 
Magnorum videas, dicas opera esse gigantum 
Cyclopum fabricata manu veteresque putabis 
Hic iterum muris circumdare velle Mycenas. 
265 Quid loquar aequatas valles montesque recisos 
Translatosque alio tumulos, ne moenibus urbis 
Obstarent damnoque forent, si perfidus hostis 
Occupet ac tumulis protectior incubet urbi? 
[ej] Quod fieri divina vetet clementia et ipsos 
270 Hac hostes potius condemnet clade malorum! 
„GN 
Arx imperialis. 
Diximus, occiduum qua parte urbs vergit ad axem, 
Arcem clivosi super alto vertice montis 
Esse sitam, positae quae desuper imminet urbi: 
Vnde patet totos late prospectus in agros, 
Qui iuxta circumque patent, silvasque patentes 
Claudentesque plagam turritae more coronae, 
Na igitur celsi surgens a vertice montis 
Sidera celsa petit tectis caeloque minatur, 
Alta domus regum, domus inclita Caesaris olim, 
280 Cum placet et quotiens invisere Norica magnis 
Moenia Caesaribus, namque et regaliter omni 
Aedificata mödo est intus, foris haud ita cultu 
Conspicienda parl, sed in atriı robore saxi 
Impositum consistit opus firmumque vetusque. 
»5 Non secus ac medio quae prominet aequore rupes 
Despicit et ventos et rauca tonitrua caeli 
Vi nulla concussa nec ulla mobilis arte: 
Sic firmata suo stat robore Norica moles. 
Lat. Litteraturdenkm. 12.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.