Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

EOBANVS, NORIBERGA. 
Tantum alias inter clarım caput extulit urbes, 
Quantum sidereos vaga Cynthia deprimit ignes, 
Quantum alias inter volucres Iovis eminet ales. 
Huius ego veras seripturum dicere laudes 
20 Non ausim, nec enim capit haec angustia tantum 
Taiiijb) Tam brevis ilud opus, sed sieut in a@re verno 
Prata novo florem lucentia gramine parcae 
Libantes rimantur apes, ita nos quoque summis 
Omnia ceu digitis tanti carpemus honoris 
Maxima perpetuo ducturi carmina versu, 
Aeternos quod possit opus durare sub annos 
Et placuisse diu, numeris quia constet et istaec 
Non ita vulgatum ratio commendet honorem. 
Quamquam quae ratio, quis honor, quae temporis huius 
Forma placere queat, quam Pieris ulla coloret, 
Non si Maeonidae, non si divina Maronis 
Musa suum praesens decus offerat, explicet, ornet? 
Tam sunt ingeniis haec tempora dura suisque 
Moribus indurata malis, ut vera bonorum 
Nec possint neque si possint agnoscere curent, 
Ipsa sibi exitio propria feritate futura, 
Ni sua forte bona incipiant agnoscere et istaec 
Longa renascentium studiorum taedia ponant. 
Non tamen huius erat locus aut hic ulla querelae 
Maioris ratio, quia nos et dicere laudes 
Vrbis honoratae conantes nulla moretur 
Temporis improbitas et sancti cura senatus 
Provida confortare animo nostrique levare 
Debuit ingenii vires maiora volentis, 
145 (uam forsan praestare queat, sed ut omne sub isto 
Pondere deficiat, non est culpanda voluntas, 
[bja] Quae sua propositi non aequet vota laboris. 
Si tamen est ausus filo nevisse pedestri, 
Qui prior huic urbi potuit, nec numine laevo 
30 Laudibus insignem meritis contexere pallamı. 
4
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.