Full text: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

TA 
1= 
\] 
alios eruditos viros lucubrationes suas Hobis inscribere, 
gloriani estram varlıs monumentis inlustrare videam, 
me, qui sextum iam annum in urbe vestra vestro 
etiam sumptu ac stipendio vivam, nihil adhuc nomi- 
laiijb] natim vobis inscripsisse. Quamquam | enim multos 
hoc quinquennio libros emiserim, qui apud exteras 
quoque gentes si non magno aliquo certe in pretio 
habentur, tamen suppudet me nihil exstare hactenus, 
quod peculiari aliquo officio me vobis obnoxium esse 
10 doceat. KEo igitur consilio libellum hunc seripsi, ut 
et, quod ipsa res erat, de urbe pulcherrima deque 
me ipso meisque studiis optime merita non tacerem 
et vobis animi mei gratitudinem ac benevolentiam hoc 
non iniucundo, ut opinor, argumento declararem. Vos 
si vicissim hanc meam voluntatem probabitis, totum 
hoc, quidquid est laboris atque operae hic insumptum, 
nusquam alio conlocatum velim; probaturos vero 
cum vestra eximia virtus et sapientia tum in studia 
litterarum atque earum studiosos singularis benignitas 
X ac munificentia jam dudum mihi tanquam certissima 
argumenta persuaserunt. Valete. Noribergae mense 
Martio anno Christi MDXXXIL
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.