Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

N 
BVSCHIVS, LIPSICA, 
N 
Et portu et niveis blanditur Luna metallis, 
Marmore se viridi commendat Sparta, Venafrum 
Palladio nomen famamque meretur olivo, 
Nobilitant Paestumque rosae linique Faliscos 
115 Gloria Tyrrhenae Clusinaque moenia testae: 
[Ciiija) Sed tecum moneo nunquam me inudice certent, 
Quae luce ingenii, quae fertilitate virisque 
Et cultu quasvis urbes et moribus aequas. 
Quid dicam? Laudes vel felieissima eunetas 
Hinc tibi praecerpis, hince omnia semina, causas 
Hinc trahis immodicas et latae pignora famae, 
Inlustris quod te patria virtute tuetur 
Gaudet et esse suam, fovet, adiuvat, auget amatque, 
Quem longe mallet quam priscum Aegyptus Osirim, 
Quam Phoebum geminus vertex, quam Castora frigus 
Eurotae, follis hederae quam Nysa virentem 
Nyctelium, profugi quam stantia moenia Cadmi 
Amphitryonidem: princeps fortissimus inter 
Claros Marte duces nostri Georgius aevi, 
Magnanimi Alberti suboles et vera propago, 
Astriferum culus virtus transcendit Olympum 
Et terras implet numerosis fama triumphis. 
Surge age, quae tantis excellis laudibus et quam 
Non nisi tranquilli meruerunt noscere divi, 
35 Surge age et aethereo felix caput insere caelo! 
Fanilı. 
nut ne ee 
UA re Bis a 
1% LP 
Nürncarg
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.