dcfignato, dictam pactamque 5 denique MARIAM DOROTHEAM, €f SABI-
NAM ELISABETHAM , gemunas forores , praematura morte extinctas.
Hi fuperftites liberi , vnà cum moeftiffima Vidua , ceterisque propin-
quis , acerbam familiae fuae fortern nunc triftes deplorant, et optimum
L :ulgentiffimumque Patrem defiderant ; qui fuorum faluti pariter at-
que fortunae , quam potuit , diligentiffime confuluit. Ad cuius ex»
trema fata exitumque ex hac vita quod attinet , corporis füi vires du-
dum quidem multis labor/bus attritas fenfit; fed cumprimis fex abhinc
menfibus a fenili marcore, quem azegepiv Medici vocant , impediri, et,
inprimis accedente diabete , tantum non defetifci coepit. Equidem le-
vabatur identidem idoneis remediis mali grauitas ; fed, cum praeterea
die xiv Kal. Decembr. horror febrilis corpus fractum incefferet, inter-
nusque aeftus, et dextri lateris dolor, itemque diarrhoea, vires omnes
exhaurirent ; quamuis Grauiffimus Archiater, et venerandus Acade-
miae Senior, D.10. MAVRICIVS HOFMANNVS, nihil , quantum
in arte falutari effe poteft , praetermitteret , neque nulla lenimenta
afferret : facile tamen apparebat, inflare fatalem horam , quam ope
humana remorari non liceret. Vir ergo pius, qui dudum mortis fuae
memor coeleftia meditatus erat, iam ad iter coelefte recte ingredien-
dum vnice fe comparauit , et, vti mirifica patientia animique aequi-
tate imbecillitatem doloresque corporis tulit ; ita mentem diuinis
oraculis et Seruatoris noftri exemplo , ad fpem melioris vitae fortiter
erexit , et magis magisque confirmauit, Cum d. x Kal. Decembr.,
iamiam migraturus a Maxime Reuerendo atque Excellentiffimo ,
D. I0, GVIL. BAIERO , facris procuraretur ; magno pietatis fenfu
noxas deprecatus , laetatusque eft, fe effe cum DEO in gratia , et
aeternae quietis ac felicitatis poffeffionem certo fibi promittere polle.
Vxori liberisque chariffimis , quod digreffuri folent , charitatis pignus
reliquit, et nominatim Filio natu maiori , itemque Confültiffimo Ge-
nero futuro , omne felicitatis genus , dininumque praefidium, religiofe
apprecatus e(t, atque ita, eo ipfo die, hora vry matutina, inter preces
et füfpiria circumítantium , in fuauiffimo CHRISTI amplexu conquieuit.
Reliquum eft, CIVES OPTIMI, vt Viro beato fupremum iam tefte-
mini officium, et ipfi mortalitatis memores, funus, quod hora I pome-
ridiana efferetur, comitatu veftro cohoneftetis,
P.P. D. V. KAL. DECEMBER. A. & S. cloloccxin