Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

EOBANVS, NORIBERGA. 
30 
Transit hasta latus, non aspernanda profecto 
Munera, sed veneranda etiam, si sola vetustas 
Commendet meritorum haud immemor 'aut male grata 
Non etiam cultus nimio observentur honore 
Sicut adorantum. Sed nos ad coepta feramur. 
Hoc seu vestibulum seu verius aemula priscis 
Porticus ista foro lucem et decus adicit ingens; 
[fijb) Quae cum magnifice caelata sit intus et extra, 
90% Eximio pede adusque alti fastigia tecti 
Diversorum operum formis variisque deorum 
Atque hominum statuis, etiam, cum postulat usus. 
Praebet adorantum populo spectacula regum 
Infantique Deo sua mystica dona ferentum. 
Quae super aequales auratus circulus horas 
Indicat et sonitu notat aeris nota canorl. 
Tam speciosa igitur tantoque exstructa labore 
Porticus impensis templum superaverit ipsum, 
Cui coniuncta patens in partes quattuor haeret. 
4310 
Xenodocheum maximum intra urbem. 
915 Si quis honorificam qui laudibus evehat urbem 
Noridos Hercyniae summum pietatis honorem 
In miseros et in adflictos et rebus egentes 
Praetereat, non ille satisfecisse labori 
Adsumpto queat aut vere laudasse viderl. 
Non alium siquidem populum per Teutonis oram 
Munificum magis aut vera pietate priorem 
In miseros facile invenias: tot praestat egenis 
Öfficia et totam tot xenodochea per urbem 
Instituit; quorum quod praevalet omnibus atque est 
Eximium nunc carmen erit, sed ut omnia paucis 
Cetera quae canimus. Medio iacet urbis ad amnem 
fsija] Illa domus, cui sive voles dare nomen ab aegris 
Sive dare hospitibus. ius et fas euilibet esto,
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.