Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

52 
EOBANVS, NORIBERGA. 
Quam quae de vetere, si vera est fama, profecta 
Noride nomen habet, quae nunc imposta subacto 
380 Moenia Pegneso colit, haud res mira videri 
Debuit, his alias si vincit rebus et urbes 
Et populos, quando haec etiam maioribus aetas 
Praevalet armorum studio, decore artis et usu. 
[eija) Nam quid ad haec conlata queant vetera arma videri? 
685 Quis neque nunc ratio ulla nec est locus ullus ut olim. 
Ariete cum duro quaterentur moenia nec dum 
Tanta Cyclopaeos adflarent fulmina muros 
Diruerentque etiam validas uno impete turres 
Felices, quos illa. tulit prior omnibus aetas 
590 Aurea et insani studiis innoxia belli 
Et nihil armorum nec. talibus indiga rebus, 
Quae pia nacificae tollunt commercia vitae! 
Horrea publica. 
Vrbis in Hercyniae medio sterilique locatae 
In regione situm quis nesciat, unde nec usus 
;95 Divitis uber agri nec earum copla rerum 
Vila sit, unde famem propellere possit egentum 
Turba hominum? Tamen ex aliquo ceu divite cornu 
Adfluere huic populo, quibus et se possit abunde 
Atque alios plures quis non miretur in annos 
700 Pascere, si qua ferat rerum fortuna novarüum? 
Quod procul avertant superi, tranquillaque pacis 
Dona salutiferae nostris superesse diebus 
Adnuat atque omnis tribuat Deus arbiter aevi! 
Copia qua ratione tamen tam fertilis urbi 
705 Adfluat .huic, ut pauca loquar nec singula dicam. 
Vt taceam, prudens quibus artibus ista senatus 
(eijp] Prospiciat, qua sint reliqui moderamine cives: 
Publica fruge gravem sunt horrea multa per urbem, 
Horrea Trinaerii nunauam cessura coloni
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.