Full text: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

EOBANVS, NORIBERGA. 
Non angusta tamen, ne vertex summus acutam 
Pyramidem faciat, quamqguam tres pyramidales 
Adsimulet conos. Circum capitella columnis 
Addita sunt spiraeque breves torulique rotundi 
Atque abaci teretes, quibus aut simulacra deorum 
Aut hominum insistunt; videas conludere fictas 
Arte puellarum effigies semperque novatos 
Formarum vultus, colubros adrepere, nudas 
Stare puellarum species tenus ilia, donec 
In caudas abeant media plus parte draconum. 
Quid statuas alias memorem matrumque virorumque. 
Has nudas, illas armis et vestibus aptas? 
Quid tot quadrupedum formas, tot sculpta leonum 
Corpora? Nudorum infantum quid mille figuras? 
Musa nec ulla queat tanto satis esse labori 
‚gija] Nec verbis aequare opus immortale futurum, 
Quod neque Praxiteles nec Myron nec Polycletus. 
Nemo Chares, nemo Scopas reprehendere possit. 
Quamquam fama illos sculpendi nobilis aeris 
Commendat, nostros melior pervenit in annos 
Gloria. Sicut enim fuit ignorantior aetas 
Et rudis illa prior, sic nos crescentibus 
1075 Crescere, inventis meliores addere rebus 
Par fuit et veterum vinei felieiter artes. 
1OGC 
Templum divi Laurentii 
LORO 
Diximus augustam legati principis aedem. 
Qua magis eximio structurae excellit honore 
Cratifero sacrum iuveni quod in editiori 
Arce situm se mole sua spectabile templum 
Exhibet ‚apparetque procul sublime duabus 
Turribus adsurgens paribusque sub aethera tendens 
Pyramidum tectis fulgentibus aere corusco. 
Quae super aurati et vieinı nubibus orbes
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.