EOBANVS, NORIBERGA.
13
Quod quia forte suis sic posse placere putavit
Temporibus magis, hoc nobis opus ille reliquit.
Nunc ego, quando alias alii cecinere poetae,
165 Noricaberga, tuas laudes, tua nomina dieam
Inclita et aeternae tradam per carmina famae.
Dum tamen hic dubito, quae prima exordia sumam,
Tantarum confundit enim me copia laudum,
Dumque oculos animo sequor et contemplor in omnes.
Mundiciem partes urbis cultumque domorum
Arte laboratum, non de vulgaribus ulla,
Sedl qua rara solent et non nisi.magna pararl.
Dii, quales arces, dii, qualia moenia cerno,
Qualibus urbanas exstructas molibus aedes,
Qualia perpetuo surgentia culmina saxo,
Saxo, quale genus producit Norica tellus
Arcibus aeternis haudquaquam vile locandis.
Naturae ingenio quodam quo namque recisum est
Tempore, molle fuit facile et tractabile ferro;
170 Postquam auras tetigit superas, mirabile dietu,
ij] Durescit magis atque magis roburque manendo
Concipit et senio superat durante iuventam
Pluraque non patrios in saecula prorogat annos.
Hoc lapide adsurgunt opera omnia publica nedum,
Verum etiam privata, domus, fora, templa per omnes
Aequatis certo regionibus ordine partes
Supra, privatos quam possis credere sumptus
Sufficere et tantas potuisse attollere moles:
Magnorum dicas aequare palatia regum.
180 Huc licet antiquas fama aemula conferat urbes,
Vel nos vincemus vel non cedemus honori
Temporis antiqui quantacumque arte superbo.
Non huic clara Rhodus certaverit aut Mytilene,
Non Ephesus, duplici non aequore clausa Corinthus,
185 Si sint nunc etiam quales quandoque fuerunt.
Ataue ut praeteream longis opera edita ab annis: