Metadaten: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

EOBANVS, NORIBERGA, 
31 
Artibus armorum loca sint plenissima, nulli 
Contigit illa tamen tantarum gloria rerum, 
Quantas hic populus cumulatis possidet armis. 
Quid morer in minimis et nomina parva canendo 
Defraudem maiorg loco? Quis dixerit autem, 
Quis facile expediat, quot milia chiriboardae? 
Quot balistarum pendentum? Quantus acervum 
650 Congerat hastarım numerus? Vis quanta bipennum? 
Quis modus harpagonum? Quae ferrea tela, secures 
Herculeasque ferat clavas? Quis in ordine glandes 
Multiplici positas: globulosque ex aere rotundos? 
Quid clipeos frameasque loquar gravidasque pharetras, 
Aclidas anconasque Macedoniasque sarissas ? 
Quid tormenta vagas iaculantia in aöra flammas 
Saxaque deciduo sternentia pondere, quidquid 
[eip] Contigerint? Quid mille aliis data nomina telis? 
Omnia quis numero capiendis urbibus apta 
660 Instrumenta queat comprehendere? Longior aequo 
Efficiar, si cuncta velim deseribere, quorum 
Nomina vix capiunt faciles horrentia Musae. 
Verum age terrificı verissima fulmina Martis 
Expediam, sonitus dicetas de nomine rauci 
665 Bombardas, hominum clades rerumque ruinas, 
Murorum tormenta, deorum signa furoris. 
Tales mille tamen videas hic aere sonoro 
Artifici factas opera, stant curribus altis 
Innixae validisque rotis, stant ordine longo 
Et vario tormenta Iovem motura tonantem 
Terribiles visu formae, licet arte magistra 
Nulla laborati maior sit gratia facti, 
Mas saepe videns aliquis dubitavit, an esset 
Plus operae pretii quam quod foret artis in illis, 
675 Cum tamen ex aequo spatio constaret utrumque. 
Nam quia non usquam fundendi operosior aeris 
Gens alia est Europae inter latissima regna, 
545
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.