Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

4! 
ENGENTINVS, FRIBVRGICA. 
[b2a] Obliquum cuius. quae pars est dextera cornu 
Per plateas quadam leniter arte fluit. 
Quamque domum liquidis rivus praeterfluit undis. 
Optares talem, Delphice Phoebe, locum: 
ı55 Haec si magnorum quis diceret atrla regum. 
Is non iudiclo deciperetur eo. 
Vrbs fecunda viris acremque edocta Gradivum 
Hostilis contra ducere castra manus, 
Horrida si vires peteret Bellona potentes 
160 Et succensa virum pectora Marte forent. 
Ordo triplex hominum florentem sustinet urbem, 
Quo res ubertim publica quaeque viget. 
Pars gaudet longo maiorum stemmate patrum, 
Vt passim census quos numerosus alit. 
165 His dedit orchestram lex Roscia scandere celsam. 
Nobilibus certe lex ea digna viris. - 
Hoc autem legitur prudens ex ordine consul, 
Hinc sua delectus munia praetor agit. 
Hi multum inlustrant aequata lance Friburgum 
70 Suntque repurgati lumina viva loc. 
At quia divisa est quodam plebs cetera iure 
Inque suas °©olim naviter acta tribus, 
(b2b] Monticolae id Fauno potius Panique relinquo 
Aut quibus est lapides volvere quosque anımus 
175 Nimirum aequa placent magnı consulta senatus: 
Hic Astraea suam fertur habere domum; 
Integritas, virtus constans, prudentia rerum 
Culta fides comites se tribuere deae. 
Saepta regunt omnes passiım tutissima legum. 
iso Vltrices sentit noxia culpa manus. 
Vsque ita cura senum temeraria vota iuventae 
Aut cavet aut mira dexteritate premit, 
Quin etiam nuper bella intestina parantes 
Sustulit agrestes seditione truces. 
is Hic varıos rerum motus anususaue nefandos
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.