Objekt: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

18 
EOBANVS, NORIBERGA. 
Deforis aspicias: Cyclopia saxa putaris. 
200 Intus ubi ingressus fueris, simul omnia magno 
Magnificaque opera mirabere condita sumptu 
‚cija] Ornatuque pari divorum sedibus. Nlic 
Claudit inauratum conclavia picta lacunar 
Plurima, sunt illic trabibus fulgentibus aulae. 
295 Illie incrustata nitent varlante colores 
Arte pavimenta et radiantes aere columnae 
Plenaque nobilibus caelata toreumata Signis 
Et quae cuncta piget brevibus numerare Camenis 
Ornamenta loci, quae multo plura supersunt, 
300 Quam canere heroi deceat modulamine versus. 
Hoc stetit antiqnae, si vera est fama, Dianae 
Ara loco, nostrisque etiam Latonia silvis 
Culta genetliacı liquit iuga frondea Cynthi. 
Scilicet aut silvas aut horrida bella colebant 
305 Nostri maiores, nam seu pax laeta vigebat, 
Venatu vitis nondum corrupta iuventus 
Otia fallebat doetissima vivere rapto, 
Cum nisi parta gravi res nulla labore iuvaret, 
Seu fera sanguineum resonabant classica Martem. 
Bella sequebantur, bello gens nata gerendo, 
Inlecebrarum hostis, durae virtutis amatrıx. 
Credibile ergo magis fuerit coluisse Dianam 
Quam non legitimam Venerem vel mollia Bacchi 
Orgia vesanı nec gaudia honesta ferentis 
315 Vel quidquid luxu corrumpere deside vitam 
Et patriae queat indignos inducere mores, 
Adiacet umbrosa tililetum fronde virescens, 
lcijp] Dum sinit et melior cum sole revertitur annus. 
Frigore grata quies solisque levamen ab aestu, 
320 Igne suo steriles dum findit Sirius agros. 
Nec desunt varlis vernantes floribus horti, 
Quales blanda Venus tibi, pulcher Adoni, paravit. 
Pensile suffultum stat opus nixumaue columnis, 
DI
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.