Metadaten: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

24 
EOBANVS, NORIBERGA, 
[dja] Nam scelus ausurum vetat ultrix poena feroci 
Addita praeseripto, quoniam sunt multa malorum 
Milia nec tanto in populo sine legibus ungquam 
145 Transierint istae sine caede et sanguine turbae 
Extra praecipue cohibentia moenla sontes. 
Quid memorem, quotiens levibus certare sagittis 
Conlibuit, quam pulchra locum notet area Circum 
Clausa novis trabibus, quae nullae desuper umbrae 
150 Impediant, quam colliculo stet condita turris 
Editiore scopum retinens? Tum si qua frequenti 
Sint stata, sicut saepe solent, certamina ludo, 
Picta toreumaticis statuunt tentoria Signis 
In medium adversae contra signacula metae, 
155 Vnde queant positum ijaculis contingere Circum 
Non orae tantum Pegnesidos accola civis, 
Verum. etiam veniens aliis ex urbibus hospes. 
Vidimus hoc etiam magnos certamine reges. 
Vidimus heroas claros famaque superbos 
160 Decertare duces in amoeni pulvere prati, 
Prati carminibus nostris nunc nobilioris, 
Quam vel praestiterint varlıs fot saecula ludis 
Vel praestare queat venturis ulla diebus 
Aequatura licet regales pompa triumphos. 
[ajp] Laus urbis a clementia caeli 
465 Quid quod non aliam clementior a@ris urbem 
Spiritus adflavit? Nec enim pulcherrima sano 
Aedificata loco vitiantes accipit austros 
Corpora letiferi pereuntia tabe veneni 
Saepius, ut fama est vinosae moenia Lesbi 
170 Artificı structura operum, sed pestilis aurae 
Inlapsu fundata; sed hanc neque pestifer ullus 
Ventorum contingit odor, quia dura salubris 
Possidet aryva soli, quod nec fregere palustres
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.