EOBANYVS, - NORIBERGA.
Ile locus nunquam gravidas produxit aristas
35 Aut inopes multa ditavit messe colonos
Nec placidas Bacchi pulcherrima munera vites
Protulit aut ullo vineta obnoxia cultu,
Ni cogas; etenim cogunt: tam est acre colonis
Ingenium, tam mens docilis, tam vivida virtus,
Vt quod naturae est ipsis ratione negatum
Arte parent. Sed et haec alias. Nunc coepta sequemur.
Praeterea locus ille aliis est dotibus omni
Parte satis felix, quo nec sit amoenior ullus
E media tellure sitis (nam proxima ponto
Excipimus): seu flumina ames, sunt flumina,
Ibiia] Foetibus oblectant pleni vernantibus horti,
Non hic defuerit nativi gratia veris.
Sunt fontes, sunt egelidi prope flumina rivi,
Sunt nemorum dulces umbrae, laetissima totis
00 Pascua: sunt pratis, pecom. est ager uber alendo
Atque homini, nec tam populo natura maligna est,
Vt si pauca negat, neget omnia protinus uni.
Quid memorem celsis positas in collibus arces
Oppidaque et pagos totque arduo culmine villas,
(05 Quae magis opportuno loco mihi cuncta canentur.
Huius in orbe loci extremo, qua vergit in Eurum,
Vrbs iacet egregliis operum circeumdata muris,
Aedificata solo sterili, verum ipsa per artes
Facta opulenta suas et florens rebus honestis;
10 Quae, quia contigerit quondam haec loca Norica pubes,
Norica nomen habet iuncto cognomine montis,
Cuius inaequali clivo et radicibus imis
Adiacet, Arctoi qua spectat ad ardua mundi
Sidera visendus procul arcis mole superbae.
.i5 Ipsa cavam lato vallem complexa recessu
More ratis medio depressior ultima surgens
Hinc atque hinc tollit ceu cornua, prospicit horum
Celsius in Boream. madidum subieetius Austrum.
95
seu te