Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

6 
BVSCHIVS, LIPSICA. 
[Biijp] Moenia, sed doctus Veronae fama Catullus 
Vndivagis ut te celebravit, Sirmio, terris, 
Sie est formosus Lips urbes inter ocellus. 
Huius quam celso consurgunt aggere muri, 
210 Quam cingunt crebris munitam turribus urbem' 
Quam late occurrunt omni sine sorde plateae! 
Hic pulchros alte fastigia tollere cernis 
Vndique et aequata procedere fronte penates. 
Efficit in medio spectabilis area visu 
Planiciesque forum, quod dextra curia parte 
Desuper inspectat coetu stipata verendo 
Iustitiae, cui cura tenax, cui verus honesti 
Ardor inest animi atque usu prudentia longo 
Nutrita et virtus nullo non carmine digna. 
Quem iuvat et populi mores audire, docebo: 
Ile patrum sequitur studium sanctique senatus 
Est placidus, clemens, adfabilis, integer, aptus 
Ingeniis, vultu pulcher, nec veste nec ore 
Barbarus, in vietu nitidus, sed sobrius odit 
255 Vota gulae et nimii damnat commercia luxus 
'Biiijaı Nec solet ignavo luces transmittere Somno 
Nec sensus hebetare mero ventremque saginis 
Tendere nec ludo foedave libidine solvi. 
Indulget tamen interdum, cum tempora poscunt 
260 Laetitiae: cum causa monet, cum suadet honestas, 
Tum coit excussis concors vicinia curis. 
Explicat et frontem risus sermoque modestus, 
Dulciaque unanimi studio convivia fervent. 
Nulla dies alias sterili consumitur usu, 
Intenti sed opus faciunt segnesque coercent 
Emendantque mores nec tempora cassa labore 
Effugisse sinunt omnique expertia fructu. 
Quodque magis laudes: natos adsuescere parvos 
Officiis quantumque valent ad honesta vocantes 
270 Erudiunt et qua vicinus parte iuvandus, 
245
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.