lucem splendoremque fugientis iustam gloriam, qui
fructus est verae virtutis honestissimus, repudiare.
Quamquam scio, quo maiore animo fructus honestatis
in conscientia quam in fama reponatur, quid propterea
vetat, si recte facta sequi voluerit, eam aequo animo
admitti? Sicut enim appeti fortasse non debet, ita neque
sponte adveniens extrudi. Et cur recta conscientia
(Aija] honestae famae testimonium asper- |naretur, cum mala
etiam invita nolensque suos testes sit habitura? Sed
0 qüuorsum haec tam longa oratio de rerum historiarum-
que conditoribus, de laude ac fama non repudianda?
In hunc finem, ornatissimi prudentissimique viri
Lipsenses, omnia haec a me dicuntur, non ut doceam
vos, sed ut vestram laudem vos ipsos respicere ali-
quando atque agnoscere cogam, quorum prudentia
singularis virtusque egregia ut in ceteris omnibus
ita quoque in hoc genere non mediocriter enitescit,
qui in fovendis bonis artibus ornandisque excellentium
virorum ingeniis nulli non dicam urbium sed ne gentium
quidem studio conceditis. Hi mores vestri, praestan-
tissimi honestissimique viri Lipsenses, adeo me vobis
iam pridem devinxerunt, ut assidue mecum cogitem,
quo meo labore meisque vigiliis nomen Lipsensium
alioqui per se inlustre satis mansuris, ut ita dicam,
vocibus tradam. Idque me repperisse propemodum
jam arbitror, sed donec illud parturiam, quaeso hoc
nostrum, viri humanissimi, de vestrae urbis apparatu
carmen vestro nomini dedicatum a me non minus
religiose quam si Musis ipsis dedicandum fuisset
fronte, ut soletis, serena legite atque suscipite. Valete,
optimi atque humanissimi viri Lipsenses, et me vestri
honoris, nominis, dignitatis studiosissimum vobis com-
mendatum habete. Anno MDUIMN. XV. K. Novembres.
{
x
LS
N
25
30