Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

ENGENTINVS, FRIBVRGICA. 
nn 
DD 
Bissenique aras occuluere dei. 
In reliquis unum tollit fastigia templum 
Spectandum in liquidam turre subinde plagam. 
Haec turris superat spectantis ad omnia vires 
20 Et tremulum longe deserit alta caput. 
Hac manus artificis quondam spectabilis arte 
Cernitur, hac multum saecula laudis habent. 
Pryramides memoranda refert laudatque vetustas: 
Quo, Musae, tantum iure tacetis opus? 
125 Claudite summissis viridantia lusibus antra, 
Ne risus moveant non bene sarta leves. 
Hic divam multo veneramur ture puellam, 
Quae cum sit virgo, nomina matris habet, 
[b1b] Tam praesens numen miseris mortalibus ultro, 
130 WVt pressos duro pondere sponte levet. 
Hanc aedem Mariae iustis moderatur habenis 
Eloquio mystes ijustitiaque potens. 
Dieite io, iuvenes, et io cantate, puellae, 
Dicite io, matres, dicite ioque, senes! 
1835 Pastorem vestrum patulas efferte sub auras: 
Incustoditum non sinit esse gregem, 
A stabulis arcet Stygii mala spectra leonis 
Oraque frendentis sanguinolenta lupi. 
Vtque diu vivat volventibus omnia Parcis, 
uo In vestras divos sollicitate preces. 
Scilicet ad populum semper Deus ipse loquentis 
Ora salutifero numine tacta movet, 
Cum non falsa docet crucifixi oracula Christi 
Successu, quo vix unus et alter erit, 
145 Dignus ab Hesperio qui semina spargeret orbe 
Enthea nascentis solis adusque sinus. 
Iamque iterum vertar paulum digressus ad urbem, 
Livori inveniant ne mea forte locum. 
Adluit hanc vitreis Tresenus spumifer undis 
ı50 Piscosoque refert pascua laeta sinu;
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.