Full text: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

60 
ENGENTINVS, FRIBVRGICA., 
Ne moveant subito bella proterva mihl. 
Saepe tibl scripsi plenas, Hieronyme, chartas. 
Frustratus voto saeplus ipse ful. 
15 Forsitan anfractu lassata est Musa viarum, 
Ne mox emensum cauta referret iter. 
Longa via est nimium, vix et superabilis unl, 
Quod taceas miror forsitan inde minus. 
[a8a] Te retinent olim praeduri Saxones armis, 
20 Albis ubi effusus cornua bina facit, 
Vnde Lycaonio Boreas sub sidere spirans 
Horrifer urenti contrahit arva gelu. 
Si vero quid agam vel quae mea fata requiris. 
Non gravor ad numeros cuncta referre leves. 
25 Evasiı tandem post saeva pericula vitae 
Et felix aura prosperiore fruor. 
Paene mihi nuper vulnus nocuisset acerbum, 
Quod tamen inflixit non inimica manus. 
Convalui rursum, crudi quia vulneris auctor 
Promptior auxilium vuhneris ipse tulit. 
Plenius haec dudum, nisi fallar, charta legenti 
Tradidit, ut penitus certior esse queas. 
Post vires iterum fato meliore resumptas. 
Quod nesecis, patriam linquere cura fuit. 
Barbara quod terra est doctis ignota Camenis. 
Pone supercilium, fortis. alumna, grave. 
Crebra per Hercyniam tulimus vestigia silvam. 
Mox ad Brisgoum venimus inde solum. 
Hic caput erexit cum multa laude Friburgum, 
40 Et longe est vero fama superba minor. 
[a8] Hanc tibi jam currente rota depingere versu 
Et libet et praesens Calliopea iubet. 
Cum liceat passim cantare quibusque Dpoetis 
Inque manu citharam vertere quemque sSuam, 
45 Cur ego vel genio Musis addietus iniquo 
Sponte mea vatum svernere sacra velım ? 
230
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.