Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

59 
In 
Yı 
‘a 
Quamquam sint, qui minus probent, quod cumulatius 
urbem cum senatoribus quam academiam laudaverim ; 
atque nesciunt hi, quam urbis magnificentia litterariam 
palaestram deceat. Vobis autem id muneris tanquam 
mnemosynum relinquere volui, ut, si forte quispiam 
nasutior cavillaretur me in minutulis nimium fuisse 
curiosum, animum saltem meum sincerum erga vos 
agnoscatis eo, quod in minimis quoque nonnihil 
impensarum insumpsi. Neque vero Maronem statim 
arma virum cecinisse constat: tum demum ad gra- 
viora animum flexit, cum Augustum et Maecenatem 
felicius sensit. Valete, Basileae, K. Aug. anno Domini 
MDXYV. 
n 
10 
[a2b] Philippi Engelbrechti Engentini Epistula 
florentissimae urbis Friburgi apud Brisgoicos 
descriptionem complectens ad Hieronymum 
Husaerum Pludentinum, antiquitatum 
studiosissimum, jam denuo 8a 
mendis vindicata. 
Mittimus optatam tibi, Pludentine, salutem, 
Quam dare principio littera missa solet. 
Si melius quicquam cupido praestare liceret, 
Maior in humana condieione forem. 
5 Id tribuo tantum, quod flavus iussit Apollo 
Et quod multa dies vix abolere potest. 
Te penes est tanti non infima gratia facti, 
Qui canis ad Latiam carmina saepe chelim. 
Quod taedas olim pacataque lusimus arma, 
Commovet iratas ex Helicone deas. 
Ergo erit hospitium non extra limina Musis, 
u)
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.