Full text: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

38 
Musas antequam male haberentur reduxissem, non 
dicerer poemata obtulisse metuentia scombros. Sed 
non amplius loquendum, ne mihi camarinam movere 
videar. Alterum vero paucis ante diebus apud vos sum 
expertus non sine magno animi dolore. Siquidem 
cum hanc lucubrationem Hieronymo meo tum ob 
egregiam eruditionem tum ob ineredibilem morum 
'a2a] suavitatem mihi coniunetissimo ascriptam librario 
commisissem suamque ille operam esset pollicitus, 
‚0 adeo omnia paene invertit, depravavit, mendis involvit, 
ut vix huilus me poematis auctorem agnoscerem,. 
Porro quis non caelum terrae et terras misceat undis, 
ubi tot errores in tam parvo opusculo occurrerint? 
Et quod longe est impudentissimum, statim in limine 
ita erratum est a librario, ut manifestarius soloecus 
frontem lKibelli intuenti mox sese offerat, nimirum can- 
terius in porta. Quantas tunc tragoedias excitarim, cum 
id constaret, utpote novae feturae parens quamduam 
ne magnae quidem contra insidiatorem, hi potissimum 
20 seiunt, quorum familiaritate, dum apud vos eram, sum 
usus. Nec quiescere potui, donec eos errores aliunde 
mihi et, ut plane arbitror, data opera impactos eluerem, 
Basileam igitur profectus, ut Erasmum Roterodamum, 
totius Germaniae decus immortale, et Beatum Rhenanum 
eruditissimum, quorum consuetudine fruor jucundissime, 
ceterosque litterarilae rei principes coram quoque 
viderem, occasione oblata haec mea Friburgica denuo 
imprimenda curavi. Si autem culuspiam tacita mihi 
obstreperet cogitatio, cur hanc meam urbem non 
30 inlustraveriım fecundius, cur in tam modico carmine 
sim paulo importunior, is intra se cogitet non tantum 
olei superesse, cuius jacturam ad accessionem parandam 
facere possem, proinde in tam modico poemate me 
tot naevos videre nequivisse. Si vero id non placuerit, 
35 et simiam ex Tabraca suos catulos extollere agnoscat. 
25
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.