ai] Inlustris academiae Friburgensis
gymnasiarchae ceterisque
senatoribus prudentissimis
Philippus Engentinus
SD.
Nescio quo fato accidat, viri optimi, ut simulatque
poemata mea in lucem prodire cupiunt, aut sinistro
sidere jam perfecta exeipiantur aut, quod magis doleo,
sub incude librarii turpissime depravata in manus
hominum veniant. Quorum alterum priore anno per-
quam egregie sensi. Cum enim epithalamium lusissem in
mille et quadringentos versus diffusum idque nuptiarum
illarum auctori, principi, spe uberioris praemii obtu-
lissem, non tamen sine maximis expensis (equester
enim eius principis aulam tum quaerebam, quod
paternos lares eram petiturus) illie tam insigni munere
donatus abscessi (dii boni, quam sunt principes quidam
nostri saeculi amusi), ut paulum afuerit, quin equum,
vectorem meum, vendere cogerer: adeo raro sunt
equites poetae, ut etiam comitibus Musis et Apolline
munera diu ante oblata retinere nequeant. Succurrit
tunc mihi non multum lKberaliter tractato Martius
meus, quem forte fortuna itineris comitem inveni.
Quare etiam tum mihi ipse irascebar, quod tantum
operae in rem perinde non fructuosam impendissem.
Porro si meum ipsius consilium secutus e campis
Thessalieis, ubi pro concordia cum Centauris laborabatur.
‘0
[15
20
5