9
m.
{}
EOBANVS, NORIBERGA.
}
710 Messibus et flavo quae Gargara ditia cultu
Et quae mirentur Lybiae cerealia rura,
Horrea frumentis plenissima. Finxeris autem
Esse humiles fortasse casas; ne talia fingas:
Horrea sunt magnorum operum atque ingentia tecta
Magnificaeque domus, quarum par quaelibet altis
Arcibus esse queat. Sed non quam structa decenter
Exterius, sed quam sint intus ditia refert,
Quam iaceant frumentorum genera Omnia magnis
Accumulata tot annorum per saecula acervis.
Et licet accumulent nunquam non horna vetustis,
Plus veterum tamen esse ferunt eademque manere
Posse decem decies, decies quoque quinque per annos.
Quorum multa tibi praebebunt horrea nostra:
Sive igitur dura saevus, quod abominor, hostis
Öbsidione premat, non urbi copia deerit
Quarumecumque opus est per talia tempora rerum.
Non tantum frumentum etenim cumulata reponunt,
Verum aliis etiam penuaria plurima rebus
Plena tenent, quibus excidium propellere possint
Incumbens hostisque minas contemnere inanes.
Tempora seu dirae famis inclementia caeli
Duxerit aut duri sternens furor omnia Martis,
“eitia] Nulla erit hie metuenda fames, quae corpora leto
Hauriat aut miseros cogat sua pignora clves
Deserere atque cibos aliena quaerere terra.
Possumus hoc testari etiam, quod vidimus ipsi,
Cum paucis annona fuisset carior annis
His aliquot, quali cives pletate senatus
Foverit adflictos rerum et pietatis egentes.
Namque ubi cocta Ceres magno veniret et essent
Omnia diffieili stipe per fora cuncta paranda,
Horrea clausa diu reserari iussit et inde
Sumptibus expositas magnis compinsere fruges
Et populo Cereris iustissima pondera vendi
Lat. Litteraturdenkm. 12. ?
yA7