EOBANVS, NORIBERGA.
1185 Alterum ab alterius morsu divellere ferrum:
Dentibus hie retinet massam, trahit ille draconum.
Atque hoc dum faciunt, ita se perniciter urgent
Certantes crebris inter se adsultibus, ac si
Pro vita, non pro ferro cernatur utrimque.
1190 [gäijb] Atque ita dum rapidis ferrum rude morsibus arcent,
In filum teres expoliunt, quod ab ore receptum
Vipereo adsistens in mille volumina curvat.
Quis deus hanc Musae, quis tam memorabilis artem
Ostendit casus? Non ille aut Thracius aut Cres
Aut Italus fuit, ingenio qui claruit illo,
Vnde hanc humanis concesserit usibus artem,
Sed Germanus erat, sed Noricus. Ille diu rem
Inventam occuluit, quia, sicut semper avarım est
Humanum ingenium, solus percepit et artis
Commoda multiplici sibi respondentia fructu
Inviditque allis, quod per se solus habebat
Inventum ac prope se natum, haud aliunde receptum
Donec, ut aeternum non res potis ulla latere est,
Ars nova clausa diu erupit venitque sub auras
Sponte sua vinctam sese indignata tenerl.
Parva gradu primo, mox evulgata frequenti
Ambitione hominum crevit nec se amplius intra
Antiquos tenuit fines: jam libera, jam se
Ipsam non capiens in summum evasit ab illo
Non habitura locum, quo deinde ascendere possit
Hoc opus in tenues ferrum deducere chordas.
Nec minor ille labor, quo cetera ferrea cudunt
Instrumenta vel armorum vel pacis amicae,
Loricas, ocreas, galeas, thoracas et enses
1215 Quaeque alia armorum norunt genera arma periti.
[hia] Sponte ea praetereo, quae sunt vulgaria quaeque
Non. solum rigidi fient de robore ferri;
Verum etiam varios ex aere parantur in usus:
Seu tua signa voles seu vasa Corinthia, nusquam
1905