Objekt: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

EOBANVS, NORIBERGA. 
1255 
Naiadum chorus, et nuper quoque nostra secutae 
Pierides vestigia conludunt simul ultro. 
Heu quia tam pulchrum decus et quia gaudia tanta 
Deformat glacialis hiems pro floribus almis 
Spvargens Sithoniasque nives gelidasque pruinas! 
Horti extra urbem. 
Nec minor hortorum memorandis laudibus urbem 
Gloria commendat, quorum tam copia dives, 
Quam fuit Alcinoi nemorum, quae mala ferebant 
Punica et ingentes malos uvasque virentes 
Et dulces ficus et florens germen olivae, 
In quibus aeterno florebant omnia vere, 
[hija) Et fructus fructu super exoriente recenti 
1265 Consenuit nulloque peribant tempore flores 
Et si qua his alia adfinxit divinus Homerus, 
Nos neque fabellas, nos nec mendacia picta 
Fingentes canimus, quae nos conspeximus i1psl. 
Deliciae tantae hic hortorum, tanta voluptas, 
Quantas vix animo qui non conspexerit ipse 
Concipiat, tanto pomarig ditia cultu A 
Florescunt, tanto superant pira mustea fetu, 
Quanto non aliis hortorum saepibus usquam 
Inclusi potuere piri, nec dulcia desunt 
Poma brevis cerası nec mora rubentia SuCcCo 
Sanguineo, est nucibus sua gratia, sive colurnas 
Sive ea iuglandes tibi conciliare suevit. 
Noster ut autumnus fert omnia, Sic quoque nostros 
Pruna Damascenis nunquam cessura per hortos 
i280 Producit, nec quisquam haec Persica poma requirat, 
Sunt et amygdalinae glandes, sunt mollia sorba 
Mespilaque et lento stipata Cydonia succo. 
Quid memorem totos contectos vitibus hortos? 
Quarum palmitibus erebro toplaria flexu 
L270
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.