1973
2
Nouerit omnium Christi fidelium tam presens etas
quam successura posteritas. qualiter dominus Cunradus
de Ratgoz de possessionibus regia auctoritate parenti-
bus suis collatis tradidit magnam partem silve ad altare
sancte Marie cenobio Garstensi fratribus deo hic et ei-
dem dominice matri servieutibus. . Que traditio cum manu
uxoris sue et filii sut Cunradi patrata est in presen-
tia multorum in manu Hugonis. Huius traditionis acciti
testes sunt idonei. quorum uocabula hic continentur.
Eggihart. Cosso. Timo. liberi. De familiaribus suis.
Alınar. Eberhart. Otto. Luduwic. cum aliis. Quam tra-
ditionem postea Otto de manu Hugonis necessitate co-
gente susceptam. sollempni traditione celebrauit. Sed et
huius traditionis hi sunt testes. Otachar marchio. Fride-
ricus. filius Friderici palatini. Walter ete. — Notifica-
mus cunctis ecclesie filiis. qualiter quidam nobilis wir
nomine Cunradus. filius Cunradi de Rattgiz cum manu
uxoris sue Hiltigardis quandam siluam super altare
sancte Marie potenti manu tradidit. In bac autem silua
territorium constitutum est. quod triginta mansionibus et
villicatione una consistit. Huius traditionis testes sunt.
Eberhardus. Merboto. Arnoldus etc.
(Kurz, Beiträge II, 510. 511.)
3.
Noverit omnis secutura posteritas quod ego Liupoldus
dei gratia dux Austrie uocatus. et cognatus meus Comes
Cunradus de Ragiz.. aduocatiam super duas uillas in
Ragiz ad monasterium Garstense pertinentes. quarum
unam qhbe uocatur Munichirute pater eius illuc tradidit,
alteram que dieitur ad Garstenses ipse dedit. super has
inquam aduocationem et totum ius aduocatie bono animo