Volltext: Die Burggrafen von Nürnberg im XII. Jahrhundert. Die Burggrafen von Nürnberg des XIII. Jahrhunderts (Bd. 1 und 2 in einer Bindeeinheit)

35 
peck dieitur cum dote, in plenam proprietatem ab Otta- 
ckaro Marchione ipsi Excclesie traditam confirmamus, 
sola venatione ferarum excepta, quamdiu silva steterit, 
et perpetuo robore ratam esse volumus monasterio pre- 
libato, ut tam culta, quam inculta in monte sive silva 
predieta jure proprietario possideant fratres in eodem 
Joco Divino servitio deputati. Insuper in Ischel, ubi sal 
nostrum decoquitur, donamus Ecclesie predicte sexa- 
ginta duas caratas minoris mensure, et in Aussee toti- 
dem omni anno, quod ob remedium tum nostri, tum om- 
nium parentum nostrorum, stabile fore precipimus, et in- 
violabiliter observandum. Quia vero Abbatem monaste- 
ri. prefati ratione Capelle in urbe nostra Styra Curie 
nostre summum- constituimus Capellanum, ita quod eo 
presente omnia Divina coram nobis habenda nutu suo et 
ordinatione debita plene fiant, volumus sepius dicto Mo- 
nasterio hanc facere gratiam specialem, ut tam ministe- 
riales nostri, quam alii, qui a nobis in pheodis sive pre- 
dis, quoteunque habuerint, illud possint eidem Ecclesie 
propter suam et nostram salutem dare libere in proprie- 
tatem perpetuam nullo penitus obsistente. 
Ut autem hec omnia firma et inconvulsa omni tem- 
pore permaneant, cum consensu dilectorum filiorum meo- 
rum Friderici et Leopoldi presentem inde paginam scribi 
fecimus, et sigillorum nostrorum munimine roborarı testi- 
bus subnotatis: Diepoldus marchio de Vochpurg, Alber- 
tus Comes de (Rebgove) Rabgoum, KErchengerus de 
Neupach, Babo et Dietricus de Hochenstorff, Rusche- 
rus de Marpurch, Dietmarus Dapifer de Putnau, Henri- 
cus de Hophau, Leopoldus de Potscha, Rudigerus de 
Planchewart, Henricus Dietmarus et Cunradus fratres 
Duz Gallen, Arnoldus de Martenburch, Helmhardus et 
Otto fratres de Martenau, Dietricus de Chreuspach, 
Marquardus de Todtengrueb, Menhardus Camerarius, Al- 
bero et Henricus fratres de Turbenstein, Prgus (Pere- 
grinus) de Capella, Gundacker de Styria, Ludovicus de 
Schlierpach, et alii quam plures. Data sunt hec in Graez. 
anno Incarnationis Dominice M. CLXXXXIL
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.