Volltext: error

> 
N 
EOBANVS, NORIBERGA. 
745 Dimidio pretio illius, quo publica passim 
Per fora vendebant alii, penuria donec 
Desiit et rediit Christo duce frugifer annus. 
Curia. 
Sed quo te memorem, domus inclita, carmine, cum sis 
Non minima adsumpti pars nec spernenda laboris. 
750 Curarum domus et sancti veneranda senatus 
Regia, Scotigenae quae prospicis alta Sebaldı 
Culmina vicinique vides fora maxima circi? 
Quamquam nemo satis te carmine pinxerit ullo 
Pro meritis, pro laude tua, cul cedere iure 
755 Debeat antiqua notissima curia Tulli, 
eiijp] Aggrediar tamen et tantae non omnia parvo 
Ornamenta domus referam sed pauca lihello. 
Quae si non alio memorabilis esset honore, 
Hoc laudata satis fuerat, quod talibus esset 
760 Ingenilis habitata patrum, qui maxima rerum 
Pondera cum subeant, possunt et maxima ferre. 
Nunc est et reliquis ornatibus aucta, superbo 
Structurarum opere et luxu loca sancta decenti. 
Non nimio tamen aut muliebriter informato, 
765 Sed casto dignoque viris. Nam plurima regum 
Continet exterior simulacra, heroica gesta 
Picta per effigies auro minioque superbas. 
Intus fornicibus surgunt de marmore secto 
Atria non ullo non tempore pervia, quorum 
770 Clausa pavimento subter loca carceris umbrae, 
In quibus aut meritos poenam aut quos ultima fato 
Süupplicia exspectant custodia dura coercet. 
Inde gradus surgunt duplices, quibus itur in aulam. 
Aulam tam justo spatio quam divite cultu 
775 Conspicuam totamque sua sibi mole patentem 
Nulla columnarum series intersecat, aut quae
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.