Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

30 
EOBANVS, NORIBERGA. 
Inde canam potius quae plus habuisse favoris 
Et minus invidiae possint: nunc coepta sequemur. 
Forum maximum. 
Jam fora ecivili si prosequar omnia versu, 
815 In quibus hic populus diversa negotia tractat, 
Offendam placidas nimiis ambagibus aures: 
Non quia non meritae sint eae quoque nomina partes. 
Sed quia de multis ego scribere pauca volebam. 
Quae cum ter tria sint, de ter tribus attinet unum 
Dicere, quod, reliquis cum sit spatiosius, 1pso 
Praevalet hoc etiam, quod et est pretiosius omni 
Cultus luxuria rerumque frequentius usu. 
Cuius ad aequales quadrangula linea partes 
Ducitur aequali spatio sibi dissita ab omni 
825 Limite: sic quadrata fori fit forma patentis 
Terque quaterque decem passus vel plus minus omni 
Parte sui, spatiis tam ingentibus area quadrat. 
Tam celebris non pauca fori commercia possem 
Si numerare velim, quae vulgi postulat usus, 
8380 Omnia quae populo venduntur, emuntur, aguntur 
fia}] In medio conventa foro, quod tempore nullo 
Cessat et insano strepitat prope murmure turbae 
Assidue coeuntis et inter sese agitantis, 
Magnaque parvaque facta infecta negotia rerum. 
Milia tot capitum nullo non paene dierum 
Conveniunt strepitu tanto fervore forensi, 
Vt si cui vel apum libeat componere densis 
Agminibus, cum tota suis examina lucis 
Conglomerantur et arboreis in frondibus haerent, 
340 Vel formicarum verno sub sole ferenda 
Mole laborantum turbis, non frivola peccet, 
Non etiam simili non possit imagine. diei 
Vsus et apposita rem demonstrasse figura, 
395
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.