Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

EOBANVS, NORIBERGA. 
Libera praepediat spatia aut testudinis altae 
Pondera sustineat; fulget laquearibus aureis 
Nuda superficies, fastigia summa relucent 
780 Auratis trabibus connexique ultima teecti 
Limina, subiectis multum est in partibus aurum. 
eiiija] Plurima parietibus fulgent decora inclita piectis 
Sive ducum, quos iustitiae pulcherrima vexit 
Gloria, sive hominum per honesta exempla beatis 
Aequiparandorum superis. Hic illa severae 
[ustitiae sedes et dignum laude tribunal, 
A quo nemo insons unquam nisi victor abivit, 
Nemo nocens unquam potuit nisi vietus abire. 
Parte alia (nec enim simplex domus illa nec una est) 
Maxima porticibus surgunt conclavia latis 
Digna deum dapibus, regum dignissima mensis: 
Tam sunt magnifico parte omni splendida sumptu, 
Tam iucunda gravem commendat gratia luxum. 
Pulchra suis videas fulgere toreumata signis, 
Nec tam facta manu quam sponte enata putaris. 
Nec desunt tabulae, praeclara opera excellentum 
Artificum positaeque alios icones in annos 
Clarorum heroum, quos maiestate verendos 
Maiestas plus ipsa loci commendat, ut autem 
Plurima praeteream non his dicenda Camenis. 
Quid gravis eximium loquar augustale senatus? 
Quo sacer ille patrum chorus et clarissimus ordo 
Confluit et summis urbana negotia curis 
Versat et aequata metitur cuncta bilance 
05 Pondera caeliferos delassatura Gigantas. 
Sed tamen hic nolim disertior esse videri, 
Ne malus obtrectet, sicut solet omnia livor 
'eiiijb] Forsitan, et causam dicat quaesisse serendi 
Auribus incautis fucum facientia verba. 
30 Hoc metuens nil adiceiam, nil amplius addam, 
Vix etiam haec ausus paucis attingere verbis. 
785 
35
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.