Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

ı 1A 
EOBANVS, NORIBERGA., 
Si nova nunc etiam spectes surgentia, dicas 
Post paulo eximiis talem fore cultibus urbem. 
Qualem non aliam praesens conspexerit aetas. 
‚90 Quamodocumaue patet latıis Germania campis. 
Ambitus murorum urbis. 
Hic quoque praefati veniam, si carminis hulus 
Paupertas brevibus non clauserit omnia chartis, 
Quae vel erant dicenda vel olim dieta supersunt. 
[biija] Aut non historiae quo debent ordine leges 
195 Cuneta velut radio contexant fila sequaci. 
Hoc opus est Musis omni ratione pudendum, 
Nunc quoque quod faciunt vix excusabile factum 
Hanc praefati igitur veniam, quia pinximus urbis 
Noridos expressi ceu prima insignia vultus: 
200 Par erat hoc etiam dictae adiecisse figurae, 
Quanta sit, ut positos includat ducta colores 
Linea, ne dubiis forsan fallare parergis. 
Vrbs mihi sollicita nunc deseribenda Camena. 
Omnis cireuitu murorum milibus octo 
Ambitur stadiis ratione videlicet illa: 
Quattuor et bis trieenis duo milia, nostro 
More, sed inde aufer duo milia cum quingentis 
Passibus, hoc spatium est muris, hic ambitus urbi 
Haudquaquam exiguae nec quae sit maxima, rerum 
Proxima praecipuis. Quamquam quid ad urbis honorem 
Quidve valent ad opes et honesta negotia rerum 
Murorum ingentes gyri, si cultibus intus ; 
Magna vacent spatia et deformia tecta rulnis 
Cive egeant, quales heu multas vidimus urbes? 
215 Nam dolor est meminisse! Sed hic non ulla locorum 
Desolata iacent, nullus vacat angulus, omnis 
Plena nec ipsa suis satis est urbs ampla colonis, 
Atque hie multa meam subit admiratio mentem 
Parte aliqua Solymas hac posse fuisse minores,
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.