Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

12 
EOBANVS, NORIBERGA. 
Ipse vago mediam Pegnesus flumine secindens 
120 Perfluit et varios rerum se praebet ad usus 
Perfacilem solis nec sordibus abluit urbem. 
bij] Qui vicini habitent populi, quae proxima circum 
Rura colant gentes, forte hoc quoque scire necesse est 
Norica Teutonidos media urbs regionis in ora; 
125 Qua videt aurorae venientem a partibus Kurum, 
Regna tenent fortes silvis inclusa Bohemi. 
Proxima quae pluviis adflatibus inrigat Auster. 
Gens vetus et nullis belli virtute secunda 
Rura colunt nive Rhaetaea durata Suevi, 
180 At prope quae sole occiduo vineta tepescunt, 
Magnanimi fecunda colunt atque optima Franci. 
Aequoris immunis partem, quae vergit ad Arctos. 
Duringi pingues habitant, quos inter et urbem 
Pars bona de Francis intervenit: ille profecto 
135 Omnibus hanc populis propius sibi vindicat urbem. 
Haec natura loci. situs hie regionis et urbis. 
Vrbis pulchritudo et elegantia. 
Ornarunt alii praestantes laudibus urbes, 
Ex quibus, uf taceam veteres et nomina tantum 
Proxima commemorem, laudavit carmine priscam 
140 Trevirim Ausonius, patriae non immemor idem 
Burdegalam clara cantatam voce reliquit. 
Tempore et ingenio minor hoc Sidonius urbem 
Laudibus aeternis cecinit, quam diceris olim 
Possedisse tuo, miles decumane, colono. 
145 [biija] Nec tibi vulgari cantata est Lipsia versu, 
Buschi, Pieridum comes inclite. Quid loquar autem 
Hanc quoque, quam nobis nunc est nova nata voluntas 
Commendare novo venturis carmine saeclis, 
Invenisse, suas qui posset dicere laudes, 
150 Non tamen has aliquo cantatas carmine, Celtim 
Quod magis inlustrem Doterat decuisse poetam :
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.