Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

EOBANVS, NORIBERGA. 
Denique si quaedam vulgaribus edita chartis 
Sordida et in triviis praeconia nata feruntur 
A populoque legi laudato digna videntur, 
Cur mea mansuras memorantia carmina laudes 
5 Credere laudatis metuam? Cur si qua placere 
Tempore seripta queant isto redolentia Musas, 
Ne mea non placeant, verear? Quis denique tantus 
Sit pudor ingenii sibi confidentis, ut istum 
Credere laudandum non andeat esse laborem 
Eximiam meritis celebrari laudibus urbem, 
Praecipue cum sint, qui nulla lande ferendas 
Res celebrent et magna gravi praeconia versu 
Vilibus adieiant nullo discerimine, dum se 
Venditat ignavum genus hoc et nomina spirans 
Magna suum titulis alienis captat honorem, 
Ipse nihil famae ludibria” vana moratus 
Commoda vera sequar, quae vera laude canentes 
Digna sequi solet et‘ nunquam spes fallere honestas. 
Nune mihi dexter "ades, sancti sacer ordo senatus. 
z0 Qui regis aequatis populosam legibus urbem 
Noridos Hercyniae, multa quam flavus harena 
Et placido mediam Pegnesus flumine secindit, 
(di) Huc ades et placidas aures mentemque benignam 
Versibus his adhibe, ne nostri summa laboris 
75 Vana sit et nullum sine te mereatur honorem. 
0 
Vrbis Noribergae situs. 
Est locus, Hereynio qua se Germania saltu 
Contrahit et velut in centrum coit, undique clausus 
Perpetuis nemorum densa compagine silvis 
In sese toto tractu redeuntibus ipsas 
Inclusumque vago cursu facientibus orbem 
Milia pauca quidem ecircum se quaque patentem, 
Sed sterili totum sabulo infelicis harenae 
Saualentem neque divitiis cerealibus aptum.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.