Volltext: Noriberga illustrata und andere Städtegedichte

a 
EOBANVS, NORIBERGA. 
Polluat et regnet totum intra moenia virus. 
Ergo extra aegra ferunt letali corpora morbo 
Seu ruitura neci seu restituenda saluti 
Et curas adhibent, dum spes super ulla trahatur 
Praeterea quos mentagrae serpentis adurens 
Corrupit scabies, illo curantur et illo 
Accipiunt alimenta loco, dum corpora morbus 
[fiijp] Deserat et membris decedat noxius humor. 
I nunc, esse nega verae pietatis amantes, 
Quos tam certa trahunt alienae vota salutis, 
I, confer quoscumque potes per Christidos orbem 
Subiectum regno fidei, quando ista per omnes 
1005 Nota plagas alios durant memoranda sub annos! 
Quattuor leprosorum xenodochea extra 
urbem. 
1010 
1015 
Sunt etiam sua leprosis regionis ad oras 
Quattuor ante urbem partem sub quamlibet unum 
Hospitia aedificata foris, qua strata viarum 
Publica diversis ducunt regionibus urbem, 
Sumptibus omnia munificis dotata nec ullae 
Vel decorata minus vel egentia parte relicta. 
Singula templa adsunt illis quoque, cuilibet horum 
Adsidet et studii et morum ratione probatus 
Sacrarum interpres rerum verbique minister. 
Vsque adeo nullus quamquam vel inutilis ordo 
Neglegitur, quia corporibus quodeumque mederi 
Atque animis possit larga pietate ministrent, 
Qui Pegnesiacam vopulus sacer inecolit urbem. 
Templum divi Petri, quod Sebaldinum vocant. 
[gia] Non quod templa Deo placeant, quae marmore et aere 
1020 Humanae fecere manus, qui corda piorum
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.